monumenta.ch > Plinius > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 90
{XXXVI} pinxit et Antigoni regis imaginem altero lumine orbati primus excogitata ratione vitia condendi; obliquam namque fecit, ut, quod deerat corpori, picturae deesse potius videretur, tantumque eam partem a facie ostendit, quam totam poterat ostendere. sunt inter opera eius et exspirantium imagines. quae autem nobilissima sint, non est facile dictu.